- SANCHONIATHON
- SANCHONIATHONHistoricus, scriptor mirae antiquitatis. Si enim Porphyrio credimus, ἐπὶ Σεμιράμεως γέγονε τῆς Α᾿ςςυρίων Βα???ιλίδος, de quo vide Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 1. et bochartum de lingua Phoenicia et Punica, l. 2. c. ult. NOmen Theodoretus ex Porphyrio, sic explicat, Σαγχωνιάθων ὁ κατα Φοινίκων διαλεκτον φιλαλήθης. Philoni dicitur fuisse, vir πολυμαθὴς, καὶ πολυπράγμων, doctus et curiosus. Historiam autem contexuit, ut habetur in Porphyrio, ἐκ τῶ κατα πόλιν ὑπομνημάτων καὶ τῶ εν τοῖς ἱεροῖς ἀναγραφῶν. PHoenicum sermone conscriptam Graece reddidit Philo Byblius Adriano Imperatori σύγχρονος. Nic. Lloydius. Vossio vir fuit Berytius, Troianô bellô antiquior ac historiam Phoenicum Phoeniciâ perscripsit linguâ, partim ex urbium singularum actis, partim ex Templorum monumentis, multum in eo adiutus operâ HIerombali, qui Sacerdos fuit Dei Ι᾿ευώ. E quo opere, quae de Phoenicum ille Theologia retulerat, in primum suum de Praeph. Euang. transtulit Eusebius. Vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 22. Potius vero Gideonis Israelitarum Iudicis fuit ςθύγχρονος, ac familiariter ei notus, vel eô non multum posterior, et qui pleraque sua ab eo mutuatus est. Namque et idolum Baal-berith, kpaulo post Gideonis obitum, ab Israelitis erectum, Idolum erat Berytinorum, et Sacerdos Irombaal seu Hicrombal, vel Hierombalus, cuius ex Porphyrio meminit Voss. quis alius quam Ierubbaal, quemadmodum Gideonem vocari in Sacris novimus? Nec Deus Ι᾿ευὼ alius quam Ι᾿αὼ, quae voces ex nomine Dei tetragrammato factae sunt. Quod autem Gideon sacerdos Phoenicibus crederetur, hinc sine dubio factum, quod is ex monilibus Ismaelitarum devictorum aureis Ephod. i. e. Amiculum fecit, quod vestimentum utique Sacerdotale erat. Vide Iudic. c. 8. v. 27. 29. 33. et Franc. Burmannum Comm. in locum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.